

Liber Job*
Caput 2: Versus 4
Pellem pro pelle.Diabolus per miracula Filium Dei, sed propter humilia purum hominem putavit. Hunc ergo judicans ex aliis, qui in loco pastorum aliena damna contemnunt, quasi non motum multis subtractis, quasi quae extra se sunt, dolore propriae carnis tentat, quasi pro se doleat, qui non pro aliis. Hoc cum fieri petit, dicit desideriis; haec et per membra verbis et desideriis intulit, per quae dixit:Mittamus lignum in panem ejus[Jer. 11.],, id est, configendo corpori ejus stipitem crucis adhibeamus.[Ibid.]Pellis pro pelle datur, quia saepe, dum ictus contra oculum venit, manum opponimus, ut potius in ipsa quam in teneriori vulneremur: hoc consuete fieri sciens, dicit:Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homoQuasi, ideo Job extra se tot flagella aequanimiter sustinet, quia ne ipse feriatur, pavet: et cura sui minus de suis sentit; unde ipsum ferire expetit:Mitte manum tuam,quod Deus recte permittit, ut saepe victus obmutescat.